INSIGNIA

INSIGNIA
INSIGNIA
sunt in specie arma gentilitia, Gallis Armoiries, Auglis Armes, Germavis Waapen: eriam sim plieiter Latine Arma. Nihil enim hodierna sunt insignia, quam arma a Maioribus, in spectatae virtutis vel egregii facinoris memoriam servata atque ad posteros transmissa. In genere inventa sunt, ut inservirent illa tebus cum sacris, tum profanis significandis et distinguendis: Sic sceptra et virgae Diis apud Ethnicos olim tributae: in specie Iovi aquila et sulmen, quae ideo divinitatis et apotheoseos
symbola passim in nummis, Aug. praesertim, apud Goltzium occurrunt Iunoni pavo, qui proin feminatum consecrationem in nummis denotat, additus; Palladi noctua, unde nummus acreus Antonini Pii cum aquila pavohe et noctua, in cimeliarchio Feschiano: Neptuno delphinus et tridens, ut patet ex nummis Agrippae et Hieronis Siciliae Regis Veneri Cupidines: Herculi clava et exuviae Leonis, in nummis inprimis Commodi: Baccho tigris, botrus et thyrsus: Apollini tripus, lyra et corvus, in nummis Neronis. Marti hasta et tropaeum: cereri spicae ac taedae. Aesculapio serpens: Leones Cybeli, cum crotalo s. tympano: Dianae canes, cervi ac pharetra: Serapidi canistrum: Sistrum Isidi, etc. Apud Romanos Ethnicos Sacerdotum insigne fuit apex vel tutulus: Augutum lituus: Vestalium vitta: quae cum infula, fuit quoque commune Sacerdotum, maxime sacrificantium, insigne: ut taceam simpulum, secespitam, capedinem, afpergillum, et pateram, quae nummi et lapides passim exhibent. Apud Christianos veteres, in genere, crucis siguum infrequenti fuit usu, quam notam a Gentilibus eos accepisse asserit Forrunius Licer. l. 6. de Lucer. antiq. c. 48. cum Laur. Pign. Symbol. Ep. c. 24. et Casalio de Ritib. Christ. c. 1. cum quibus facit Athanas. Kircher in prodromo Copto c. ult. qui apud Aegyptios quoque figuram crucis s. Tau ansati Serapin aliosqueve eorum Deos manibus plerumque tenuisse, refert in Oedipo Aegypt. In specie Sanctis corona capiti circumfunditur occasione forte ex Ethnicismo petitâ cum radiata Imperatorum capita saepius in nummis appareant, vide Baron in Ann. ad A. C. 44. circa fin. Pontificum insignia sunt, corona Papalis, quae quia nunc triples, Triregnum vocatut: item claves, stola Papalis, sandalis cruce figurata, equus albus, triplicis crucis praelatio, et gladius. Scutis vero propriis ac familiaribus demum Pontifices uti coepêrunt, sub Bonifacio VIII. Cardinalibus insignium loco sunt, pileus et galerus ruber, cruce insignitus: Patriarchis, Primatibus et Archiepiscopis pallium, et crux, atque olim lampas: Episcopis croceus s. pedum et mitra, quae alba olim et linea, a 600. autein Annis auro gemmisque ornari consuevit: Item galerus viridis. Abbatum plurimi ex peculiari privilegio insiguia quoque Episcopalia s. Pontificalia habent, primusque Bertholdus Abbas Fuldensis circa A. C. 1135. mitrâ baculo, annulo, aliisque Pontificalibus instrumentis ab Innoc. II. âonatus legitur, etc. In saecularibus, summae dignitatis, purpura msigne fuit: unde Romulus, ut nascentis Imperti initia augustiora redderet, tunicum purpuream togamque praetextam sumpsit. Praeter hanc Imperatoribus ignis praelatio, diadema, sceptrum coronae aureae, quarum primus ab Hetruscis usus fluxit, sellae s. solia, equus. fasces lauro exornati, ensis, pomum aureum, crux, aliaque splendorem circumdedêre. Quae eadem fere Regum quoque insiguia sunt, praesertim a quo clausam etiam coronam, olim Im peratotum propriam, usurpare coepêrunt. Ducum in genere insigne corona s. circulus est laminae aureae lapillis pretiosis distinctae, ex quo flores et folia undique surgunt. In specie Electores dignitatis suae signum gerunt pileum coccineum et togam: Archiduces pileo addunt latum semicirculum aureum regiae coronae gemmis distinctum, cum cruce Imperiali: Iisdem coronis, quae Ducales Galli appellant,
Landgravii quoque, Marchiones, Comites atque etiam Barones in Germ., nullo fere discrimine exornantur. Sed extra illam Comitum Marchionumque corona circularis est lamina, cui tres lapilli haerent: Barones vero nou laminam integram latamque sed tenuiorem ac testrictiorem, ac veluti circulum sive gracile vinculum aureum dignitatis insigne gerunt, etc. Ut de reliquis dignitatum officiorumque gradibus nil dicam. Sunt et Gentibus integris familiisque sua insignia: quotum doctrina sub Car. Mag. adumbrata, sub Henr. Aucupe eiusque posteris perpolita, in ludis Equestribus invaluisse videtur. Plura de insignibus vide apud Lim naeum de Iure Publ. Ioh. Boisseau Prompt. Armorial. part. 1. c. 11. Garsiam de Magistrat. l. 4. c. 5. Paschal. Chassanaeum gl. mundi Phil. Moreau en fon tableau des armoir. alios, quibus adde insignem de Insignibus dissertationem Sebastiani Feschii Basiliensis I. U. C. excusam Basileae, A. C. 1672. Eorum originem egregie indigitat, Scholiast. priscus Stat. ad Theb. l. 1. v. 482. et Seqq.
Hic primum lustrare oculis, cultusque virorum
Telaque magna vacat, tergo videt huius inanem
Impexis utrinque iubis horrere leonem, etc.
Ubi, Tum primum, ait, licet. Adrasto secure intueri Heroum arma et corpora. Omnia antem maiora communibus et pro viribus eorum qui gestant. Sic neminem fere non peculiares clypeos, galeas, enses, habuisse legimus, quibus pares non poterant gestare, qui minores virtute erant. Porro capulis avita insignia insculpta gestandi mos, occurrit apud Claud. in 1. Cons. Stilich. l. 2. CArm. 22. v. 218. ubi de Insignibus stirpis Theodosianae: Ovid. Met. l. 7. ubi de Theseo Stat. Theb l. 5. ubi de Iasonis insignibus, Alios, vide et supra in voce Capulus vide supra Curribus item et Currus Crateribus quoque apud eund. Stat. Theb. l. 1. v. 545.
Iasides pateram famulos ex more poposcit;
Quâ Danaus libare Diis, seniorque Phoroneus
Assueti. tenet haec operum caelata figuras.
Postibus eriam insgnia illustriorum hospitum praefigendi veterem ritum, multis docet cum alibi, rum ad eund. Theb. l. 4. v. 161. Casp. Barthius. De Coronar. currus Item, vero Insignibus, adi Car. Paschal. Coron. l. 9. c. 10. Plura infra in voce Nobiles.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • insignia — sustantivo femenino 1. Señal representativa: la insignia de un club deportivo. La corona es la insignia de la monarquía. Ésta es la insignia de nuestra universidad. 2. Bandera que señala la graduación de la persona que manda una nave o la de la… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • insignia — meaning ‘badges or distinguishing marks of office’, is in origin a plural of Latin insigne, although this form is rarely used in English. Insignia may be used either as a plural noun or as a singular (mass) noun, e.g. either Their insignia were… …   Modern English usage

  • Insignia — In*sig ni*a, n. pl. [L. insigne, pl. insignia, fr. insignis distinguished by a mark; pref. in in + signum a mark, sign. See {Ensign}, {Sign}.] [1913 Webster] 1. Distinguishing marks of authority, office, or honor; badges; tokens; decorations; as …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Insignia — ist ein Wort aus der lateinischen und englischen Sprache und steht für Abzeichen, deutsch Insigne. Davon abgeleitet steht es für Opel Insignia, ein Automodell Insignia (Schiff), ein Kreuzfahrtschiff, ab 2012 als Columbus 2 unterwegs …   Deutsch Wikipedia

  • insignia — (Del lat. insignĭa, pl. n. de insignis). 1. f. Señal, distintivo, o divisa honorífica. 2. Emblema distintivo de una institución, asociación, o marca comercial, que se usa prendido en la ropa como muestra de vinculación o simpatía. Lucía en la… …   Diccionario de la lengua española

  • insignia — 1640s, from L. insignia, neuter plural of insigne badge, mark, from in in (see IN (Cf. in ) (2)) + signum mark (see SIGN (Cf. sign)). Singular is insigne …   Etymology dictionary

  • insígnia — s. f. 1. Sinal distintivo. = DIVISA, EMBLEMA, SÍMBOLO 2. Distintivo de graduação em ordens, hierarquias, etc. = DIVISA 3. Medalha de mérito. 4. Adorno emblemático. 5. Pendão; bandeira.   ‣ Etimologia: latim insignia, plural neutro de insignis, e …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • insignia — index brand, designation (symbol), device (distinguishing mark), label Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • insignia — [n] emblem badge, coat of arms, crest, decoration, earmark, ensign, mark, paraphernalia, regalia, symbol; concepts 259,284 …   New thesaurus

  • insignia — ► NOUN (pl. same) 1) a badge or distinguishing mark of authority, office, or membership. 2) literary a token of something. ORIGIN Latin, signs, badges , from insignis distinguished …   English terms dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”